Latine, cur non?
Habetne Latina lingua futurum in cyberspatio? Sic est, sine dubio, nam omnia semper mutantur…
Hodie manipulus victor erit in Odissea 2009, sed, ut quaedam femina dicit, omnes nos vicimus sine artis magicae necessitate. Prope erant monstrua et animalia mythologica, autem classici classicaeque mortales, qui ab antiquissimis temporibus Iovis cultum faciunt, honore et Navticae et Persei PhiloLogici auxilio dimicaverunt.
Aliqui fortunati iam Domum Baebiam Saguntinam viserunt, beati et beatae, nam nihil simile est in nullo loco. Fortasse alii Circum Romanum Sagunti visere possint et interfectorem irrisorem repereant antequam Carmentae festa celebrent… Utinam hoc celebrare possimus mytilos edendo.
Quid agemus sine Graecis vocabulis? Autem deis faventibus audax magister alphabetum Graecum (retem socialem) creavit amantibus linguae Graecae et eis qui perimetrum terrestrem mensurare audeant ut Eratostenes fecit.
Necesse non erit tam magnum iter facere ad nomen dandum "Talleres de Cultura Clásica de Sagunt 2009", ante diem XIV Kalendas Martias. Interea sequimini nos et numerate usque ad centum in Lingva Latina et perfruimini typographica arte, dum res classicae Scholam Sataloniam implent… Utinam Fortuna et insulae Graecae aenigmata adiuvent theatrum Tarraconensem, in quo Caesaris legiones audiverunt Plauti versus et in quo favente dea videre possimus Romanorum pelliculas cinematographicas…
Et mementote, mortales, Hermes nuntius divinus (inter alias res).
Veniam a vobis quaero, si mea lingua latina non est tota recta.
1 comentarios:
Gratias plurimas tibi, o nunti diuine!, ago pro mentione hac et aliis superioribus. Hodiernus wp:commentarius tuus Latine exaratus me euasit uel felicissimam. Quam uerum est "omnia mutari, nihil intereunte"!
Optime semper ualeas.
Publicar un comentario